utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03110515

Charter 03110515
Charter Number: 03110515
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
NOUERINT uniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Adam filius Roberti de Thorneton pro salute anime mee antecessorum et heredum meorum resignaui et omnino pro me et heredibus meis imperpetuum quietuclamaui Deo et beate Marie Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in sex acris terre octo acris prati viginti et quatuor acris marisci et medietate unius mesuagij cum pertinentijs in Ynes iuxta Thorneton de quibus implicaui dictos Abbatem et conuentum per breue domini Regis in curia domini Will[el]mi le Botiller de Weryngton Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis alius nomine aut iure nostro aliquid de cetero in dictis terra prato marisco et medietate mesuagij cum pertinentijs exigere poterimus imperpetuum vel vendicare nisi preces et orationes In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Acta apud Weryngton in plena curia die mercurij proximo ante dominica in Ramipalmo anno domini mcc nonagesimo secundo et anno regni Reg[is] Edw[ardi] vicesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter