utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03110546

Charter
Charter Number: 03110546
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1246
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
HEC conuentio facta inter Abbatem et conuentum Cestrie ex una parte et Abbatem et conuentum de Stanlawe ex altera super pastura bidentium inter Whitebypul et Landpul siue Elpul unde prius conuentio facta fuit inter eos videlicet quod Abbas et conuentus Cestrie concesserunt usque ad legitimam etatem Edmundi de Lascy filij Johannis de Lascy quondam Comitis Lyncoln Abbati et conuentui de Stanlawe totam pasturam quam habuerunt ibidem ad bidentes suos per conuentionem prius factam salua omnibus hominibus Abbatis de Whiteby communa dicte pasture prout ante conuentionem primo factam habuerunt Et salua Abbati et conuentui Cestrie pastura sicut etiam hominibus suis pro portione terre quam in manu sua tenent in territorio de Whiteby scilicet equarum pullanorum et aueriorum ffinito vero termino cum dictus Edmundus ad legitimam peruenerit etatem fiat hinc inde secundum quod in prima conuentione super eadem pastura prius facta plenius continetur Pro hac autem concessione dederunt Abbas et conuentus de Stanlawe Abbati et conuentui Cestrie xx marcas Hoc expresso quod omnes alie conuentiones inter eos inite preter illam de bidentibus firmiter teneantur secundum tenorem instrumentorum inter eos confectorum Partes vero remiserunt ad inuicem omnes iniurias sibi et hominibus suis vel ab hominibus suis illatas ante diem et usque ad diem istius conuentionis facte Et renunciauerunt impetrationi literarum domini pape et etiam domini Regis et usui earundem quas super hanc impetrarunt Hanc autem conuentionem utraque pars promisit fideliter obseruare In cuius rei testimonium presens scriptum duplicatum sigillis partium est hinc inde roboratum Hijs testibus dominis J[] de Grey tunc Justiciario Cestrie R[] de monte alto senescallo Cestrie Will[el]mo de Grey R[] de Vernon H[] de Torbok Galfrido de Dutton magistris A[] de Tawell tunc officiali Cestrie J[] de Donyngton H[] de Lega R[] de Coudraye et G[] clericis R[] de Hulton Will[el]mo de Croxton R[] de Toft R[] de Pulford et alijs Acta apud Cestriam id[] Januar[] anno regni Regis Henrici filij regis Johannis xxx
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter