utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03131033

Charter 03131033
Charter Number: 03131033
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1286 - 1288
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
OMNIBUS Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Will[el]mus de Aluetham salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me dimisisse concessisse et omnino quietuclamasse de me et heredibus meis imperpetuum Radulpho filio Galfridi de Bilyngton et heredibus suis vel suis assignatis totum ius et clameum quod habui vel habere potui in tota terra sua cum pertinentijs in villa de Bilyngton Ita quod nec ego dictus Will[el]mus nec heredes mei nec aliquis per nos aliquod ius vel clameum in predicta terra cum pertinentijs de cetero unquam exigere vendicare vel habere poterimus nisi ius quod inde mihi vel heredibus venire possit ratione homagij et seruicij domini ipsius feodi si ad hoc venire possim iure Anglie et voluntate domini mei domini Comitis Lincoln In huius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Henr[ico] de Kyghelay tunc temporis senesc[allo] de Blakeburnshir Ada de Hudleston Hugone de Cliderhou et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter