utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03140317

Charter
Charter Number: 03140317
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1246
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis Episcopus salutem in Domino Attendentes religiosos praecipue cum divinis debeant interesse officiis a strepitu laicali penitus fore segregandos quibus in ecclesiis parochialibus populari multitudine multotiens concurrente non minus tediose quam periculose intenderent Volentes singulorum honestati prospicere in quantum possumus viro venerabili et discreto Abbati de Rameseia construendi oratorium in manerio suo de Burewelle nostrae dioceses in quo liceat sibi vel monacho suo cum ibidem venerint ad opus suum et familiae suae divina celebrare rectoris ecclesiae de Burewelle interveniente consensus jure et indemnitate ecclesiae praelibatae salvis in omnibus ex gratia speciali liberam concedimus facultatem In cujus rei testimonium sigillum nostrum duximus apponendum Data apud Suthelingham tertio Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter