utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03140395

Charter
Charter Number: 03140395
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1188
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod haec conventio facta est inter Robertum Abbatem Rameseiae et ejusdem loci conventum et Galfridum Clericum de Hulmo Scilicet quod praedictus Abbas et conventus concesserunt praefato Galfrido totam terram illam quam Ruelandus Decanus de eis tenuit in villa de Holm scilicet medietatem dominii sui cum molendino et marisco et omnibus libertatibus ad medietatem illam pertinentibus Salva Abbati et conventui omnimoda libertate quam habent in Ringstede et Holm ex Regum donatione Et salvis consuetudinibus quas memoratus Abbas et conventus tempore Ruelandi Decani praedecessoris ipsius Galfridi ibi habere solebant tenend de eis tota vita sua pro quadraginta solidis pro omni servitio annuatim inde reddendis ad duos terminos scilicet viginti solidis ad Pascha et viginti solidis ad festum Sancti Michaelis Ita quidem quod mater ejusdem Galfridi praefatam terram tota vita sua tenebit Si idem Galfridus prius decesserit vel vitam mutaverit idem autem Galfridus juravit quod praefatis Abbati et conventui fidelitatem servabit Et non quaeret artem vel ingenium vel per se vel per alium quo minus memorata terra post mortem ipsius vel matris suae monasterio Rameseiae libere revertetur Hoc actum est apud Rameseiam anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo octavo His testibus Magistro Herberto []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter