utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03140475

Charter 03140475
Charter Number: 03140475
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici vicesimo quinto die Jovis in vigilia Omnium Sanctorum convenit inter venerabilem patrem Johannem de Sautre Dei gratia Abbatem Rameseiae ex parte una et Willelmum filium Willelmi le Moygne de Magna Ravele ex parte altera Cum controversia esset exorta inter praedictos Abbatem et Willelmum super quadam exactione quam praedictus dominus Abbas Rameseiae a praedicto Willelmo filio praedicti Willelmi le Moygne exigebat scilicet quod omnes homines Willelmi le Moygne praedicti venirent ad letam ipsius Abbatis tentam semel in anno apud Upwode ubi temporibus retroactis non venerunt nec huc usque venire consueverunt ut praedictus Willelmus pro jure suo asserebat Tandem communium amicorum interventu utriusque partis convenientium in hunc modum conquievit videlicet quod praedictus Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod omnes homines sui in Magna Ravele residentes tam cotarii quam custumarii sui de caetero venient ad letam ipsius Abbatis tenend semel tantum in anno apud Upwode ad recipienda et facienda omnia quae ad letam pertinent ita tamen quod rationabiliter summoniti sint secundum consuetudinem hucusque in praedicta leta habitam et consuetam Pro hac autem concessione pace et concordia in futuro plenius afirmanda dictus dominus Abbas concessit pro se et successoribus suis quod praedictus Willelmus et heredes sui habeant omnia amerciamenta omnium hominum suorum ad praedictam letam amerciatorum ex quacunque causa provenientia exceptis dumtaxat amerciamentis praedictorum hominum si non venerint pro defaltis quae idem dominus Abbas sibi et successoribus suis retinet imperpetuum Praeterea praedictus Abbas concessit pro se et successoribus suis quod si aliquis hominum vel tenentium dicti Willelmi purpresturam fecerit et per decennarium ad diem letae sic praesentatum et emendari consideratum amerciamenta inde provenientia sint praedicti Willelmi Dum tamen hujusmodi purprestura ante diem letae proximo sequentis per visum praesentatorum non fuerit emendata ex tunc idem Willelmus pro hujusmodi defectu secundum quantitatem delicti amerciabitur et de hujusmodi amerciamento praedicto domino Abbati et successoribus suis satisfaciet sicut ipse transgressor facere deberet ac si immediate esset tenens Abbatis Et nihilominus dictus dominus Abbas purpresturam hujusmodi tempore debito non emendatam per suos ministros et per visum praesentatorum debite faciet emendari absque calumnia et contradictione dicti Willelmi vel heredum suorum Et pro praedictis amerciamentis proficuis et aliis commoditatibus capiendis die letae et habend de hominibus suis praedictis tam de hominibus terram vel domos non habentibus et non residentibus quam de residentibus terram et domos habentibus praedictus Willelmus concessit pro se et heredibus suis vel assignatis pro proficuis praedictis habend sicut praedictum est reddere dicto domino Abbati et successoribus suis annuatim quinque solidos sterlingorum die letae praedictae Proviso tamen quod Ballivus dicti Willelmi vel aliquis nomine ipsius veniat ad letam praedictam ad recipiendas extractas amerciamentorum de hominibus praedicti Willelmi amerciatis Quae quidem extractae libenter eisdem petentibus per manus ministrorum domini Abbatis qui letam praedictam tenuerint absque cavillatione vel prorogatione aliqua In cujus rei testimonium tam praedictus dominus Abbas quam praedictus Willelmus le Moygne his mutuis scriptis sigilla sua apposuerunt His testibus domino Johanne de Deen milite Willelmo de Wassingle seniore Johanne de Clervaus domino Johanne de Wystowe Rectore ecclesiae de Craunfeld[] Willelmo de Ravele Ranulpho de Clervaus Alano dicto Coco et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter