utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03140486

Charter Number: 03140486
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Cantebrigiam a die Paschae in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Stephano de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de Londonia Willelmo Basset Justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi praesentibus inter Hugonem Abbatem de Rameseia querentem et Alexandrum filium Nicholai deforciantem de consuetudinibus et servitiis quae idem Abbas exigebat ab ipso Alexandro de duabus virgatis terrae cum pertinentiis in Burwelle Scilicet de una virgata terrae cum pertinentiis quam Ordgarus Clericus tenuit et de una virgata terrae cum pertinentiis quam Godwinus Praespositus tenuit Quas consuetudines et quae servitia idem Alexander ei non recognovit Et unde placitum fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Abbas recognovit totam praedictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alexandri habend et tenend ipsi Alexandro et heredibus suis de ipso Abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Rameseia imperpetuum Reddendo annuatim pro praedicta virgata terrae cum pertinentiis quam Godwinus Praepositus tenuit tredecim solidos ad quatuor teminos anni scilicet ad translationem Sancti Benedicti in Julio tres solidos et tres denarios et ad festum Sancti Michaelis tres solidos et tres denarios et ad festum Sancti Andreae tres solidos et tres denarios et ad Pascha Floridum tres solidos et tres denarios pro omni servitio Reddendo etiam pro praedicta virgata terrae cum pertinentiis quam Ordgarus Clericus tenuit septem solidos ad praedictos terminos scilicet ad quemlibet terminum viginti et unum denarios et faciendo de eadem virgata terrae forinsecum servitium quantum pertinet ad quartam partem unius hidae terrae Unde trescentae et sexaginta hidae terrae cum pertinentiis faciunt servitium quatuor militum per positionem militum et libere tenentium de curia ejusdem Abbatis et successorum suorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter