utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03140489

Charter Number: 03140489
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Hertford[] in octabis Nativitatis Sanctae Mariae anno regni Regis Johannis Quarto coram Galfrido de Insula Reginaldo de Cornhill[] Waltero de Crepinge Reginaldo de Argenth[] Justiciariis domini Regis et aliis baronibus domini Regis tunc ibi praesentibus inter Robertum Abbatem Rameseiae petentem et Willelmum Curteys tenentem de viginti acris terrae cum pertinentiis in Welles Unde placitum fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Willelmus recognovit totam praedictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis Et pro hac recognitione et fine et concordia praedictus Abbas concessit praedicto Willelmo et heredibus suis totam praedictam terram cum pertinentiis et totam terram quam Walterus pater praedicti Willelmi tenuit in eadem villa et in Enemeth[] et in Helleg[] et alibi cum pertinentiis die quo idem Walterus iter suum arripuit versus Jerusalem tenend de praedicto Abbate et successoribus suis sibi et heredibus suis imperpetuum per liberum servitium viginti solidorum et sex millium anguillarum et duodecim stikarum anguillarum per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac concessione praedictus Willelmus remisit et quietum clamavit praedicto Abbati et successoribus suis quindecim acras terrae in Welles quae jacent infra antiquum Fendich[] de se et heredibus suis imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter