utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03140545

Charter Number: 03140545
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Extent of Lands
Date: 1244
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Inquisitio facta die Jovis proxima ante festum Sancti Hillarii apud Huntingdon[] anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo octavo de esartis et purpresturis factis in foresta domini regis in comitatu Huntingdoniae et aliis multis transgressionibus eandem forestam tangentibus a tempore post primam coronationem domini Regis Henrici antedicti coram dominis Willelmo de Bello Campo [de] Bedforde r[oberto] Passelewe g[alfrido] de Langele Ricardo de Wrotham et Laurentio de Sancto Albano justiciariis ad haec missis per dominum Regem Ad quam inquisitionem venerunt Radulphus de Bereford[] tunc Vicecomes Hunting[] et ballivi hundredorum scilicet Willelmus de Jakele Henricus de Rypton[] Ricardus de Parys Willelmus le Moyne de Offord[] Quae quidem inquisitio facta fuit per viginti et octo juratores scilicet per dominos Nicholaum de Bassingburn[] Willelmum Cardun Symonem de Copmanford[] Walterum de Swynesheved Radulphum Ridel Thomam de Bykering[] Henricum de Folkesworthe Ivonem Quarel milites Willelmum de Stoke Ricardum Scotum de Aylboldelle Alanum de Weresle Ricardum de Gidding[] j[ohannem] de Lungevile Willelmum de Fukesworth[] Robertum de Aumeny Thomam de Stilton[] Radulphum de Brocton[] Ivonem de Hirst[] Bartholomaeum de Rypton[] Absolon de Haliwell[] Ranulp[h]um de Catteworth[] Simonem le Noble de Grafham Simonem de Cantia in Pappeworth[] Robertum filium Alexandri de Stivecle Nicholaum Gernoun Eborardum de Stocton[] j[ohannem] Heredem de Jakele et Robertum Leonardum de Sancto Neoto Qui dicunt super sacramentum suum quod hae sunt metae inter comitatus Huntingdon[] Norhampton[] et Cantebrig[] videlicet quod quaedam aqua quae vocatur Nene dividit comitatus Huntingdon[] [et] Norhampton[] ad Aylyngton[] et de Aylington extendit usque ad pontem de Walmesford[] excepto feodo domini Henrici Engaine et postea ad Medewelle de Sub Bargo et ad Medewelle incipiunt comitatus Huntingdon[] et Cant[] et post Medewelle usque Chiselauue et inde usque ad Wodeheved et inde usque ad Suthmustesmuthe et inde usque ad Holdehee et inde usque ad Fridailake et inde usque ad Sadelbowe et inde usque ad Dedemile et inde usque ad Wisham muthe et ibi cadit Nene in Huse et inde per medium Benewich usque ad Pontem de Herheth[] et inde usque ad Haliwell[] et usque ad Prioratum Sancti Ivonis et inde usque ad Stanton[] Gisebait de Gaunt et includit Hilton[] et inde usque ad Pappeworth[] Anneis et inde usque ad Gillynge et inde usque ad Touleslound et inde usque ad Welde et inde usque ad Magnam Grantedene et inde [usque] ad Weresle et inde ad Alboldesle et inde ad Tettesuuorthe et inde ad Evertone et inde ad Bereford[] et inde ad Sanctum Neotum et inde ad Hayluueston[] et inde ad Magnam Stocton[] et inde ad Kynebauton[] et inde ad Suynesheved et inde ad Conigton[] et inde ad Keston[] et inde ad Winewic et inde ad Therninge et inde ad Lullington[] et inde ad Lodington[] et inde ad Aylington[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter