utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150160

Charter Number: 03150160
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1188 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes divina miseratione Exoniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos monachis sancti Nicholai Exon commorantibus ecclesiam de Pinho cum pertinentiis suis quam rationabiliter possident pio caritatis et religionis intuitu ita confirmasse ut liceat eis ecclesiam in hospitalitatis usum convertere cum tale dictis monachis privilegium a summo pontifice sit indultum dummodo idoneum eligant capellanum qui in ea assensu episcopali ministret et ipsis monachis de temporalibus nobis vero et successoribus nostris de spiritualibus respondeat Et ut nostra confirmatio omni tempore rata et inconvulsa permanent ne de cetero vertatur in dubium aut alicuius temeraria presumptione revocari possit in irritum eam tam scripti quam sigilli nostri munimine corroborandum dignum duximus His testibus Iohanne archidiacono Exon Bemardo archidiacono Toton magistro Gregorio magistro Reginaldo magistro Ada de Taleton Gilberto Basseth magistro Milone Serlone de Peintone Gilberto Eborac Iohanne Lambrich Stephano de Foldam Henrico capellano et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter