utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150187

Charter Number: 03150187
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse et dedisse deo et ecclesie beati Petri Exon pensionem annuam ecclesie sancti Iusti de Lansioch scilicet quadraginta tres solidos et quatuor denarios hiis terminis in perpetuum persolvendam ab eo quicumque eiusdem ecclesie pro tempore fuerit vicarius scilicet ad festum sancti Michaelis viginti solidos et viginti denarios et ad pascha viginti solidos et viginti denarios ad ministrandum cum duobus thuribulis incensum in maioris misse celebratione singulis diebus in perpetuum Ad hunc vero redditum recipiendum et in usus maioris altaris in ecclesia Exon ut prediximus ministrandum Nicholaum de Thesaurar capellanum quamdiu vixerit constituimus procuratorem Illo vero N decedente episcopus Exoniensis alium quem viderit idoneum constituat ad redditum ilum recipiendum et modo predicto administrandum Ut igitur hec concessio et donatio rata et inconcussa permaneat in perpetuum eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmavimus Dat Exon ix kal Iunii pontificatus nostri anno undecimo Hiis testibus G Cornub et H Exon archidiaconis magistro Aluredo A thesaurario W de Svindon magistro H de Warwich Ricardo filio Drogonis Alano de Furn magistro Milone canonicis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter