utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150190

Charter Number: 03150190
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1194 - 1204
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum controversia verteretur inter capitulum ecclesie beati Petri Exon et I eiusdem loci archidiaconum de iurisdictione quarumdam ecclesiarum capellarum et capellanorum parrochianorum quoque et hominum ad capitulum pertinentium tandem presentibus nobis et auctoritatem prestantibus lis inter eos mota mediante concordia in hunc modum quievit videlicet quod omnes ecclesie et capelle et capellani parochiani quoque et homines ad predictum capitulum pertinentes ab omni exactione et iurisdictione archidiaconi erunt inmunes exceptis capellis que non pleno iure ad capitulum pertinent in quibus videlicet nec pensionem augere nec capellanos potest ordinare exceptis etiam civibus in urbe Exon constitutis in terris canonicorum non manentibus quorum omnium iurisdictio ad archidiaconum pertinebit preter quam in causis ad capitulum vel eorum capellanos aut clericos aut homines pertinentibus que per capitulum debent tractari et terminari Capelle autem que ad dispositionem capituli pleno iure pertinent sunt hec intra muros urbis et urbi adiacentes capella sancte Trinitatis capella sancti Iacobi capella sancti Michaelis capella sancte Marie maior et capella sancte Marie minor capella sancti Petroci capella sanctorum Simonis et Iude capella sancti Martini capella de Crystyschurch capella sancti Kerani capella sancti Cuthberti capella Omnium Sanctorum supra murum capella sancti Clementis capella sancti David capella sancte Sativole capella sancti Michaelis de Hevytre capella sancte Margarete de Toppesham Quod ne tractu temporis revocetur in dubium presenti scripto et tam sigilli nostri quam ipsius capituli quam etiam iam dicti archidiaconi appositione confirmatum est Hiis testibus magistro Benedicto magistro Guillelmo de Canune magistro Radulfo de Totton clericis electis magistro Ada de Taleton magistro Milone Guillelmo de Svyndune Edmara de Molton Guillelmo de Moltun Iordano Tirry Iordano Blundo Rogero de sancto Iacobo Guillelmo Paz Iohanne Walensi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter