utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150193

Charter Number: 03150193
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Exoniensis episcopus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre volumus pervenire noticiam quod cum Ailmarus de Shieta et reliqui parrochiani capelle de Shieta ad ecclesiam de Culinton que est de donatione nostra pleno iure pertinentis continuum dicte capelle sue a nobis peterent servitium tandem inter magistrum Michaelem eiusdem ecclesie tunc vicarium perpetuum et eosdem parrochianos ita convenit quod capellanus apud Culinton vel alibi ubi rector ecclesie de Culinton voluerit manens et hospitans in ipsa capella de Shieta singulis diebus excepta festivitate sancti Andree quo die ad capellam illam capellanus venire non debet quia eo die parrochiani dicte capelle ad prefatam ecclesiam venire tenentur regulariter plenum in capella illa faciet servitium ita quod non oporteat capellanum adire capellam nisi semel in die Quem capellanum si forte urgens necessitas et rationabilis causa prepedierit quominus illuc venire possit a querela parrochianorum erit inmunis Si vero tempestas vel alia cogens causa eum apud capellam detinuerit quod ad Culinton sine periculo vel magno gravamina redire non possit dicti parrochiani capellanum apud eos commorantem competenter et honeste procurabunt Quocirca memoratus Ailmarus pro se et heredibus suis et reliqui parrochiani eiusdem capelle similiter assensu communi et attestatione publica deo et sue sancte matrici ecclesie de Culinton optulerunt et solempni voto se astrinxerunt in facie ecclesie propter relevandum laborem gravamen et expensas ministrorum matricis ecclesie ad solvendum singulis annis decem solidos matrici ecclesie apud Culinton ad duos anni terminos scilicet in die pasche v solidos et in die sancti Michaelis v solidos Quod si alterutro dierum istorum statutum censum non solverint in crastino diei solutionis non observate et omnibus diebus sequentibus donec competenter satisfecerint omni prorsus ecclesiastico servitio carebunt Propter autem hos decem solidos de prioribus consuetudinibus et debitis memoratis parrochianis nichil est remissum nec de antiqua consuetudine aliquid eis subtrahetur Ut igitur hec compositio rata et inconvulsa in perpetuum permanent tam nos quam capitulum beati Petri Exon eam sigillorum nostrorum appositione confirmavimus Hiis testibus Henrico de Melew magistro Hugone de Wilt et Willelmo de Taut canonicis Exon magistro W Paz Galtero clerico Guidone de Daggevill Ricardo de Luci Henrico de Merih Willelmo capellano et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter