utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150212

Charter Number: 03150212
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Exsoniensis episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam quod nos caritatis intuitu concessimus et confirmavimus ecclesie sancti Andree de Tywardrat et monachis ibidem deo famulantibus ecclesiam de Landlivri cum capella de Loshuliel que pertinet ad eandem ecclesiam et cum terris et decimis et rebus aliis omnibus ad eam pertinentibus in usus eorum proprios in perpetuum habendam et possidendam salvo nobis et successoribus nostris iure et consuetudine episcopali in omnibus Et ut hec concessio et confirmatio nostra rata et inconcussa in perpetuum permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio corroboravimus Datum Polton ii kal Iulii pontificatus nostri anno octavo Hiis testibus magistro H de Wilt canonico Exson Serlone et Maur[icio] capellanis Gileberto et Willelmo Humunt clericis Ivone capellano et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter