utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150216

Charter Number: 03150216
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1194 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant universi ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Henr[icus] dei gratia Exoniensis episcopus ex consensu abbatis et conventus ecclesie Westmonasterii erexi capellam quandam in fundo eorum in terra scilicet quam emi de Galfrido Picot ad opus Exoniensis ecclesie et omnium successorum meorum Exoniensium episcoporum in vico qui dicitur Langedich in qua celebrabuntur divina ita quod occasione capelle illius nichil fiat in preiudicium vel dispendium matricis ecclesie de Westmonasterio vel capelle sancte Margarete in cuius parrochia prefata emi sita est Quod ut ratum et inconcussum permaneat presenti sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus domino R Lundon et domino G Rouensi episcopis Theobaldo de Ferringes magistro Iocelino de Scaccario Rogero Enganet Albino clerico Iohanne de Erleg Waltero de Lincis magistro Hugone de Wilton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter