utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150250

Charter Number: 03150250
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise, Ordination
Date: 1226
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
[U]niversis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Exoniensis episcopus salutem eternam in domino Ut honori et indempnitati ecclesie nostre uberius prospiciatur bona fide motu proprio promisimus ordinavimus et statuimus quod deinceps nullas confirmationes sive alienationes perpetuas faciemus sive de ecclesiis sive de terris domibus religiosis vel aliis locis venerabilibus vel quibuscumque aliis personis nisi cum consensu et consilio decani et capituli nostri Exonie Quod si forte quod absit in contrarium fecerimus volumus quod tale factum nostrum eo ipso irritum sit et inane et ex tunc capitulum competenti admonitione premissa faciant appellatione remota quod de iure fuerit faciendum Et ad maiorem securitatem et huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat Exon in crastino sancti Mathei anno consecrationis nostre tertio Hiis testibus M archidiacono Cornub niagistro H Tessun magistro R de Winkelegh magistro Philippo de Exon magistro Ricardo Blundo magistro Iohanne Roff Beniamin et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter