utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150253

Charter Number: 03150253
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1234
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris W miseracione divina Exoniensis ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos de communi consensu et consilio abbatis et conventus de Schireburn ita ordinasse circa ecclesiam de Littleham videlicet ut cum eam vacare contigerit in proprios usus viginti et quatuor canonicorum Exoniensis ecclesie convertatur cum omnibus ad eam pertinentibus salva vicaria centum solidorum vicario perpetuo continue residenti in dicta ecclesia qui sustinebit omnia onera tam episcopalia quam archidiaconalia salvo etiam nobis et successoribus nostris iure episcopali et Exoniensis ecclesie dignitate In cuius rei testimonium tam sigillum nostrum quam sigilla dictorum abbatis et conventus huic scripto sunt apposita Dat Exon sexto decimo kalend Aprilis anno consecrationis nostre decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter