utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150258

Charter Number: 03150258
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W miseracione divina Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos dilectis in Cristo filiis decano et capitulo ecclesie nostre Exoniensis tenore presencium concessisse liberam et specialem potestatem nostro vel cuiuscumque alterius irrequisito consensu ingrediendi corporalem possessionem ecclesie de Hurberton cum capellis et aliis omnibus pertinenciis suis quamcito ipsam vacare contigerit Quam quidem ecclesiam per consensum omnium eorum quorum intererat nuper eisdem concessimus in proprios usus cotidiane distribucionis possidendam In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Dat Exon xvii kal Maii anno domini MCCXL quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter