utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150263

Charter Number: 03150263
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1226
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos divine caritatis intuitu concessimus et confirmavimus deo et ecclesie beati confessoris Nicholai Exonien et monachis ibidem deo devote famulantibus ad ipsorum sustentationem et hospitum susceptionem ecclesiam de Pochillee cum omnibus rebus suis terris et universis ad eam pertinentibus in proprios usus illorum in perpetuum convertendam salva competenti vicaria vicarii in eadem perpetuo ministrantis salvo etiam iure et consuetudine episcopali in omnibus Quod ut ratum et inconcussum permaneat in perpetuum presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine roboravimus Dat Exon ii non Iulii consecrationis nostre anno tertio Hiis testibus S decano Exon domino B archidiacono Exon magistro Ada cantore Exon magistro Ricardo cancellario Exon magistro R de Winkeleg archidiacono Toton magistro Hugone de Willton archidiacono Tanton domino Rogero Cole Willelmo de Bisnam Gaufrido de Bisuman Matheo de Bisman canonicis Exon magistro I Rof Willelmo capellano Radulfo de Ilstinton Beniamin huius scripti notario et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter