utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150270

Charter Number: 03150270
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis in vero salutari salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine caritatis intuitu de assensu nostri capituli ad presentationem religiosorum virorum abbatis et conventus de Clyve Cisterciensis ordinis patronorum ecclesie de Poghwell contulisse concessisse et tenore presentium confirmasse ecclesie beati Stephani protomartiris de Lanzavaton et canonicis in eo deo famulantibus pensionem dimidie marce in predicta ecclesia de Poghwell vacante percipiendam annuatim nomine personatus salva Gilberto clerico perpetua vicaria quoad vixerit in eadem In huius autem nostre collationis concessionis et confirmationis testimonium et evidentiam pleniorem presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Dat apud manerium nostrum de Cheddeleg anno gratie millesimo CCMXXXIII kal Ianuarii coram hiis testibus Radulfo archidiacono Berdestapol Willelmo Gern clerico Willelmo cantore et Henrico capellano nostro Alexandro seculari domino Legum Martino Prodome Thoma de Pere [] et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter