utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150274

Charter Number: 03150274
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1238
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint W miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod cum Ricardus Cole gerens se pro patrono capelle beate Iulite in Cornubia magistrum Radulfum Cole ad eandem nobis presentasset dilectos filios viros religiosos priorem et conventum de Lanstavaton aliquando super advocatione possessione et proprietate eiusdem capelle tam in foro regio quam nostro molestando demum saniori usus concilio ius dictorum prioris et conventus tam in curia domini regis quam in presentia nostra advocationis possessionis et proprietatis plene recognovit Nos vero sequestrum quod fecimus de eadem capella occasione dicte presentationis relaxantes ius advocationis possessionis et proprietatis in sepedicta ecclesia ad matricem ecclesiam sancti Genesii pleno iure pertinente sepedictis priori et conventui adiudicavimus et etiam confirmavimus eisdem in usus proprios prout antea habuerunt et secundum tenorem litterarum predecessorum nostrorum episcoporum eisdem concessarum Dat apud Exoniam die Martis proxime post clausum Pasche anno gratie millesimo CCXXXVIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter