utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150283

Charter Number: 03150283
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224 - 1225
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis has literas visuris vel audituris Willelmus divina permissione Exoniensis episcopus salutem in domino Inspeximus cartam venerabilis patris bone memorie H quondam Exoniensis episcopi in qua videlicet [] similiter cartam consensus et assensus capituli Exoniensis super predictis ecclesiis cum capellis et aliis pertinentiis suis salva honesta sustentatione capellanorum ecclesiis illis deservientium qui ei et successoribus suis de episcopalibus respondeant Nos igitur predicti predecessoris nostri confirmatione gratum gratanter prebentes assensum omnes predictas ecclesias cum capellis et omnibus aliis pertinentiis suis in usus proprios habendas prefato monasterio sancti Michaelis de Monte in periculo maris et monachis ibidem deo famulantibus confirmamus salva honesta sustentatione capellanorum ecclesiis predictis deservientium qui nobis et successoribus nostris de episcopalibus respondeant salvo etiam nobis et successoribus nostris iure et auctoritate episcopali in omnibus et ecclesie Exoniensis dignitate Ut autem hec nostra confirmatio firmitatis robur obtineat eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione corroboravimus His testibus B archidiacono Totton B archidiacono Wint canonicis Exon magistro Martino tunc officiali magistro Ada Willelmo capellano Gilleberto Put Martino Prodome Beniamin clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter