utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150284

Charter Number: 03150284
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis [] Willelmus dei gratia Exoniensis ecclesie minister humilis salutem Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam nos divine karitatis intuitu de consilio et assensu decani et capituli nostri Exoniensis concessisse deo et ecclesie sancti Michaelis de Monte in periculo maris et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam de Otriton cum dicta capella de La Herderland et omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam in proprios usus convertendam ad susceptionem peregrinorum et hospitum sustentationem et eamdem ecclesiam de Otriton cum dicta capella et dictis pertinentiis suis eisdem monachis auctoritate episcopali confirmasse dum tamen ibidem capellanum pro voluntate sua idoneum inveniant in mensa sua exhibendum quem eisdem amovere liceat cum sibi expedire viderint et alium sibi utiliorem substituere salvo nobis et successoribus nostris iure et auctoritate episcopali in omnibus et ecclesie Exoniensis dignitate Ut autem hec nostra concessio et confirmatio robur optineat firmitatis eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus domino Serlone decano Exon domino Bartholomeo archidiacono Exon domino Ricardo cancellario Exon domino Rogero archidiacono Toton magistro Iohanne Rof Waltero persona de Huneton Bartholomeo persona de Suweton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter