utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150297

Charter Number: 03150297
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1242 - 1243
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus miseratione divina Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu de consensu totius capituli nostri Exoniensis concessisse et hac carta nostra confirmasse deo et beate Marie et ecclesie Theokesbur et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam de Chitelhampton in Devonia et ecclesias sancte Wenne et sancte Crowenne in Cornubia cum omnibus suis pertinentiis in usus suos proprios quam cicius vacare contigerint habendas et pacifice in perpetuum possidendas ordinatis per nos in eisdem vicariis pro ecclesiarum facultatibus nobis et successoribus nostris a predictis abbate et conventu pro tempore presentandis Qui quidem vicarii omnia honera debita et consueta sustinebunt Et liceat eisdem abbati et monachis dictas ecclesias ingredi cum eas vacare contigerit sine aliqua contradictione In cuius rei testimonium tam sigillum nostrum quam sigillum capituli nostri huic scripto sunt appensa Dat apud Exoniam octavo Idus Ianuarii anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter