utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150301

Charter Number: 03150301
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1224 - 1244
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos littere presentes pervenerint Willelmus miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos de voluntate et consensu in Cristo dilectorum filiorum abbatis et conventus de Thorra perpetuam vicariam in ecclesia de Braworthi sic ordinasse videlicet quod vicarius quicumque pro tempore fuerit percipiat in dicta ecclesia septem marcas argenti in denariis vel in rebus aliis equivalentibus assignatis et duas domos in cimiterio et testamenta rationabilia eidem legata Vicarius vero tenetur adquietare ecclesiam de synodalibus episcopalibus et archidiaconalibus exactionibus consuetis et ipsam ecclesiam deservire cum [uno socio] Et ut hec [nostra ordinatio] rata et stabilis perpetuo conservetur presens scriptum [sigilli nostri munimine duximus corroborandum Hiis testibus]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter