utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03150319

Charter Number: 03150319
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1253
Date Type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia Exoniensis episcopus eternam in domino salutem Cum semper pium sit [] ad universitatis vestre notitiam tenore presentium volumus pervenire quod nos de unanimi consensu et assensu dilectorum filiorum decani et capituli Exoniensis ecclesie divine pietatis intuitu liberaliter concedimus et tenore presentium confirmamus et deinceps decrevimus inviolabiliter observari scilicet quod quilibet canonicus ecclesie Criditonensis in extremis agens ad supplementum testamenti sui et ad relevationem fructuum unius anni qui debentur ex antiqua ordinatione singulis canonicis fabrice predicte ecclesie sive in vita sive in morte omnium bonorum prebende sue proximi anni post decessum cuiuslibet canonici liberam in omnibus habeat dispositionem ita quod illa bona quibus et in quos usus pios voluerit integre poterit assignare Et ut hec concessio et confirmatio inperpetuum robur firmitatis obtineat presentem paginam sigilli nostri munimine una cum appositione sigillorum decani et capituli predicti fecimus roborari Dat Exon anno domini MCCL tercio in festo nativitatis dominice et consecrationis nostre nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter