utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03151201

Charter Number: 03151201
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1196
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Henricus dei gratia Exoniensis episcopus eternam in domino salutem Cum ex iniuncto nobis teneamur officio viros religiosos et precipue iurisdictioni nostre subiectos fovere et sustentare eorumque piam conversationem pio prosequi favore universitati vestre volumus innotescere quod nos pietatis affectu concedimus et confirmamus domui beati protomartyris Stephani de Lanstavaton quam in honore dei et eiusdem martiris de dominico beati Petri Exon cuius servi sumus novimus esse fundatam et canonicis ibidem deo servientibus ecclesiam de Lanwannoch et capellam de Egglosker et capellam de Boiton cum omnibus pertinentiis suis que prefate domus de Lanstavaton membra sunt ut eas libere et quiete imperpetuum possideant et ut eas vicariis ad presens in eis ministrantibus in fata collapsis vel ad religionem conversis ad domus et religionis sue sustentationem in proprios usus pacifice convertant et disponant Nomina vero vicariorum predictarum ecclesiarum hec sunt videlicet Lucas de Lanwennach Rad de Eggloskerr et Parisius de Boietona Et ut concessio et confirmatio nostra rata et inconcussa imperpetuum permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus salva tamen in omnibus nostra libertate et consuetudine et officialium et successorum nostrorum Dat Polton vii Id Martii anno pontificatus nostri ii Hiis testibus magistro Benedicto magistro Milone Philippo capellano Gilberto clerico Almario decano Adam decano Benedicto de Cumba clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter