utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03152217

Charter Number: 03152217
Cartulary Title: Exeter 1186-1257 Volume 12
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1215 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis has ltteras visuris vel audituris S dei gratia Exoniensis episcopus salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod nos ad religionem et honestatem ac cetera officia et opera caritatis que in ecclesia sancti Stephani de Lanstavaton iugiter inspirante deo exercentur benignum habentes respectum deo famulantibus canonicis dignum duximus benignitatis nostre viscera aperire ut latius et liberius se possunt nunc et semper extendere in fructibus et operibus caritatis Predictis itaque causis et iustis rationibus inclinati pariter et inducti ecclesiam de Leskereth cum decimis garbarum et terra ad eandem ecclesiam pertinente quam Henricus filius comitis prefatis priori et canonicis de Lanstavaton caritative contulerit eisdem in usus proprios concessimus et confirmamus salva tamen perpetua vicaria competenti alicuius ydonei vicarii quem iidem prior et conventus nobis et successoribus nostris presentabunt ad vicariam prefatam ecclesie de Leskereth qui omnia onera spiritualia in se sustinebit Hanc autem concessionem prefatis priori et canonicis de Lanst fecimus salvo in omnibus iure ecclesie Exoniensis et nostro et successorum nostrorum Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Ricardo et Willelmo capellanis H officiali Cornub et Beniamin clerico magistro Ada []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter