utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03160015

Charter Number: 03160015
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1218 - 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris Willelmus de Bleys divina miseratione Wygorn episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire de assensu dilectorum in Cristo filiorum prioris et conventus Lanth iuxta Glouc ordinasse perpetuam vicariam in ecclesia de Wyke ita videlicet quod perpetuus vicarius qui pro tempore ministrabit in eadem percipiet totum alteragium et totam terram spectantem ad eandem ecclesiam cum omnibus eiusdem tenentibus et totam decimam Ricardi de Aldeswyk et omnium tenentium de eo et totam decimam de Selbescomb et totam decimam de Elbeworth et totam decimam hominum prioris de Hereford et domos ecclesie cum husbote et heybote de tofto domini Warini et pasturam dominicam ad sex boves et duas vaccas cum aliis libertatibus ad eandem ecclesiam pertinentibus qui quidem sustinebit omnia onera dicte ecclesie debita et consueta salvis dictis priori et conventui tam residuis decimis garbarum ad dictam ecclesiam spectantibus quam grangia quas nos eis de consensu capituli nostri Wygorn in usus proprios convertendas ad hospitalitatem dicte domus caritative concessimus Et ad eorundem presentationem ad dictam vicariam magistrum H de Brug admisimus et in eadem perpetuam vicariam canonice constituimus salvo nobis et successoribus nostris tam iure pontificali quam parochiali et salva in omnibus dignitate Wygorn ecclesie In huius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri appositione duximus roborandum Hiis testibus magistris Huberto et Waltero Willelmo de Millay Anketillo Ricardo de Compton Gilberto clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter