utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03160096

Charter Number: 03160096
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1255
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino H dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W divina permissione Wygorn ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Noverit excellentia vestra quod Hugo de Stone laicus de comitatu Wygorn propter ipsius multiplicatam contumaciam excommunicacionis sentencia meruit innodari et in eadem per quadraginta dies et amplius perseverans claves ecclesie contempnendo incorrigibilis existit Quoniam autem ad regiam pertinet dignitatem eos qui discipline ecclesiastice sunt rebelles per seculare brachium cohercere dominationi vestre attente supplicamus quatinus ob honorem dei et sancte ecclesie iuxta consuetudinem regni vestri contumaciam predicti H debita animadversione castigari precipiatis ut per hoc aliorum qui ad contempnendum vinculum excommunicacionis sunt proni presumptuosa temeritas reprimatur Valeat excellentissima dominacio vestra per tempora diuturna Dat apud Hamton in crastino sancti Michaelis anno domini MCCL quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter