utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03160146

Charter Number: 03160146
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237 - 1266
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W divina miseratione Wigorn ecclesie minister humilis salutem in domino Universitati vestre notum facimus quod nos inspectis instrumentis que venerabilis pater Walterus dei gratia Eborac archiepiscopus concessit viris religiosis abbati et conventui de Radig dum prefuit ecclesie Wigorn de ecclesia de Rokinton visis etiam instrumentis venerande memorie Silvestri quondam Wigorn episcopi successoris ipsius super confirmatione facti eiusdem nos quod per ipsos factum est in hac parte ratum habentes et gratum factum ipsorum sicut in eorum instrumentis continetur auctoritate nostra confirmamus assignantes eisdem abbati et monachis inperpetuum omnes decimas de blado et fabis et pisis in campis crescentibus eiusdem parochie et omnes minores decimas curie sue et omnes decimas de feno parochianorum Omnia autem alia ad eandem ecclesiam pertinentia habebit perpetuus vicarius ad eorum presentationem a nobis vel successoribus nostris in eadem ecclesia institutus vel pro tempore instituendus sustinendo omnia honera archidiaconalia et sinodalia et cetera debita et consueta Ut autem hoc nostra concessio perpetue firmitatis robur optineat eam presenti scripto sigillo nostro munito roboravimus Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter