utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03169112

Charter Number: 03169112
Cartulary Title: Worcester 1218-1268 Volume 13
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1260
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Wygorn salutem et apostolicam benedictionem Significarunt nobis dilecti filii prior provincialis et fratres ordinis predicatorum in Anglia quod cum olim ipsi extra muros civitatis Hereforden quandam ecclesiam sive oratorium et alias officinas suis usibus oportuna construere incepissent ut divinis inibi possent vacare laudibus et animarum salutem iuxta gratiam eis a domino traditam pro viribus procurare venerabilis frater noster episcopus Hereforden et dilecti filii capitulum Hereforden super hoc sue contradictionis obstaculum opponentes ac non permittentes eosdem ecclesiam vel oratorium et officinas edificare predictas domos quasdam quas dicti prior et fratres iam ibidem construxerant per se vel alios destruere totaliter presumpserunt ac postmodum a felicis recordationis Innocentio pape predecessore nostro litteras impetrarunt quod prefati prior et fratres in civitate predicta seu extra muros ipsius ecclesiam seu officinas aliquas construere nullatenus attemptarent Quare si secus facerent excommunicationis sententiam incurrerent ipso facto certo super hac ut dicitur eisdem episcopo et capitulo ab eodem predecessore nostro executore concesso propter quod opus huiusmodi extitit interim ipsum Quare dicti prior et fratres a nobis petierunt sibi super hoc per sedem apostolicam provideri Cum igitur deceat nos ex iniuncto nobis apostolatus officio in hiis per que divini cultus nominis procuratur aucmentum inveniri favorabiles et benignos predictos episcopum et capitulum rogandos monendos attente duximus et hortandos nostris eis dantes litteris firmiter in preceptis ut predicti predecessoris litteris nequaquam obstantibus sub quacumque forma verborum conceptis eosdem priorem et fratres quominus ecclesiam et officinas huiusmodi extra muros civitatis predicte ubi eas iam inceperant vel alibi infra civitatem eandem edificare libere valeant per se vel alios impedire nullatenus presumant Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus si prefati episcopus et capitulum preceptum nostrum neglexerint adimplere tu eos ab impedimento huiusmodi desistere monitione premissa auctoritate nostra per te vel per alium appellatione remota compellas invocato ad hoc si opus fuerit brachii secularis auxilio non obstante si eis communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum quod interdici suspendi excommunicari seu extra vel ultra certa loca conveniri non possint per litteras sedis eiusdem facientes plenam et expressam de indulta huiusmodi mentionem et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali Nos sententias si quas in dictos priorem et fratres vel locum eorum seu quoscumque alios occasiones huiusmodi per predictos [] vel alium fieri contigerit decernimus esse nullas Dat Anagnie x kal Februarii pontificatus nostri anno sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter