utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03170024

Charter Number: 03170024
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1129 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus archidiacono qui pro tempore fuerit decanis sacerdotibus atque universis sancte Dei ecclesie filiis salutem et perpetuam benedictionem Quoniam pastores in clero iudices in populo vocamur et sumus ut ratio et equitas naturalis exigit unicuique ius suum conservare debemus Ea propter ecclesiam de Mortona et cimiterium cum omnibus eorum pertinentiis sue matri ecclesie de Shaburia omnino et eius possessori committimus et ut filiam matri debite submittimus adicientes et nostra auctoritate confirmantes ut de cetero pro paupertate sua consuetudines et auxilia nostra more capelle annuatim persolvat Precipimus etiam ut nulli hominum liceat hoc a nobis testificatum et nostro scripto confirmatum turbare minuere sive in aliquo mutare Hiis testibus Rann abbate Guillelmo priore Rogero decano Guillelmo sac Willelmo Emil capellanis Siwardo Alur Ricardo decano Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter