utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03170025

Charter Number: 03170025
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1129 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus universis ecclesie filiis salutem et pacem Noverint tam posteri quam presentes quoniam eo tempore quo ad Cestrensis ecclesie episcopatum electus accessi ecclesiam sancte Marie de Kenill liberam solutam et quietam ab omni exactione et consuetudine tam episcopali quam archidiaconali inveni quam libertatem predecessor meus Robertus secundus Cestrensis episcopus vir bone memorie cuius tempore predicta ecclesia fundata est eidem ecclesie concessisse dinoscitur Nos autem eiusdem ecclesie libertati et quieti congaudentes et inposterum providentes prefatam libertatem nostra auctoritate communimus et ab omni tam episcopali quam archidiaconali exactione et consuetudine eam imperpetuum absolvimus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter