utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03170029

Charter Number: 03170029
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus universis sancte ecclesie fidelibus salutem Noverint tam posteri quam presentes quod Gaufridus iunior de Clinton concessit ecclesie sancte Marie de Kenill in perpetuam elemosinam illam terram totam in Lemintona quam Radulfus de Baleri de feodo ecclesie nostre tenuerat cum ecclesia et molendino eiusdem ville Hanc autem concessionem fecit idem Gaufridus assensu et petitione Gilberti nutricii qui predicti Radulfi de Baleri concessione et nostra confirmatione eandem terram tunc temporis de eodem Gaufrido hereditario iure possidebat Porro quia nostrum est precipue religiosorum utilitati et quieti providere hanc ipsam donationem prefati Gaufridi ecclesie sancte Marie de Kenill in perpetuam elemosinam concessi et presentis scripti pagina confirmavi et servitium quod ad eandem terram pertinebat priori et canonicis supranominate ecclesie quietum omnino clamavi Quia Gaufridus isdem debet eos erga me et ecclesiam nostram inde adquietare sicut in ipsius carta quam canonicis inde fecerat continetur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter