utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03170036

Charter Number: 03170036
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrie episcopus archidiaconis et decanis suis omnibusque fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris salutem Deique benedictionem et suam Ecclesias et omnes decimas que fratribus in monasterio sancti Petri Salopesberie Deo servientibus a fidelibus date sunt ut ex eis monachis necessaria administrentur nostra auctoritate concedimus et confirmamus et precipimus ut eas in pace et quiete teneant Clerici vero qui constitutione eorundem fratrum ipsis ecclesiis prefuerint de ipsis ecclesiis omni anno debitam eis persolvant pensionem secundum modum a nobis sibi concessam Omnes vero decimas quas hactenus sine calumpnia possederunt tam ex suis quam ex aliorum dominiis volumus ut amodo inconcusse teneant Et quoniam necessitate cogente in quibusdam eorum parrochiis cimiteria benediximus et capellas dedicavimus precipimus ex Dei et nostra auctoritate ut capelle ipse matribus ecclesiis sicut filie subiecte sint ita ut in diebus solempnibus non ad eas sed ad matrem ecclesiam populus omnis conveniat et corpora defunctorum que voluerit presbiter matris ecclesie ad ipsius cimiterium deportari faciat Propter fratrum autem quietem omnes ecclesias et omnes dictas decimas et pensiones ecclesiarum subscriptarum nostre auctoritatis sigillo confirmare duximus ratum ecclesiam scilicet de Hodenet cum capellis ad eam pertinentibus et pensione duarum marcarum ecclesiam de Archalon cum capellis suis et pensione viginti solidorum ecclesiam de Egmundum cum capellis suis et pensione quadraginta solidorum ecclesiam de Novo Burgo et pensione decem solidorum ecclesiam de Idessala cum capellis suis et pensione triginta solidorum ecclesiam de Donitum cum pensione dimidie marce ecclesiam de Tonga cum pensione dimidie marce ecclesiam de Welintun cum capellis suis et pensione duarum marcarum ecclesiam de Wrocwrdin cum capellis suis et pensione viginti solidorum ecclesiam de Uptun cum capellis suis et pensione viginti solidorum ecclesiam de Conedovere cum capellis suis et pensione xviii solidorum ecclesiam de Birintun cum pensione viginti quatuor solidorum ecclesiam de Nesse cum pensione decem solidorum ecclesiam de Albo monasterio cum capellis suis et pensione triginta solidorum ecclesiam de Bascherche cum capellis suis et pensione viginti solidorum ecclesiam de Mudle cum pensione unius marce ecclesiam de Nortun cum pensione duorum solidorum ecclesiam de Waletun cum capellis suis et pensione viginti solidorum ecclesiam de Pleymundistowe cum pensione sex solidorum Quoniam volumus quod predicti fratres has ecclesias decimas et pensiones in pace teneant iccirco nostre auctoritatis sigillo eas corroborare decrevimus precipientes sub anathematis interpositione ne quis deinceps inde eis molestus existat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter