utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03170040

Charter Number: 03170040
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1135 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus omnibus sancte Dei ecclesie filiis tam prelatis quam subditis de Staffordeschyre salutem et paternam benedictionem Cum nostri ministerii hoc exigat ut de bono fraterne dilectionis proposito congaudeamus et in religionis incrementi efficaciam pro posse nostro propagare studeamus huius rei gratia provocati et dilitande caritatis zelo succensi donationem et concessionem regis Stephani de loco heremi quem Clementi et Herveyo et sociis suis in foresta de Kannoc ad serviendum Deo se dedisse et concessisse predictus rex Stephanus per breve suum nobis innotuit predicti inquam regis devotionem attendentes predictam donationem et concessionem comprobantes eundem locum Redemore videlicet ad serviendum Deo et Melleshohe scilicet ad victum colendum et ad pasturam predictis fratribus presentis scripti pagina confirmamus et nostri sigilli munimine munimus Et quod iuris ecclesie nostre in eodem loco habuisse dicebamur totum eisdem fratribus pro Dei amore ex parte nostra dedimus et concessimus salva tamen et a nobis retenta episcopalis iuris canonica iustitia Eisdem etiam fratribus concessimus ut quamcumque vitam regularem et auctenticam Deo inspirante subire voluerint nostra licentia subeant et regulariter in futurum teneant Si quas mulieres Deo devotas religiosas et regularem vitam professas ad Dei cultum necessarias predicti fratres congregare Deo propitio aliquando potuerint in divina doctrina eas suscipiant et nostra licentia et concessione eas regulariter doceant et regant Huic nostri sanctioni etiam adiecimus et pastorali cura prohibemus quod nulla ecclesiastica sive secularis persona eisdem fratribus de Rademora aliquam iniuriam vel contumeliam aliquatenus faciat sed eidem loco religionis iusta servantibus et eisdem fratribus aliqua bona pro Dei amore impertientibus sit pax divina et benedictio nostra et ecclesie nostre concessa beneficia Valete in eternum Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter