utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03170064

Charter Number: 03170064
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1149 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus Dei gratia Coventrensis et Lychefeldensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris salutem Notum sit vestre universitati nos de communi assensu fratrum et canonicorum Coventr et Lich capitulorum concessisse et quietum clamasse Radulpho dapifero nostro domino de Horbourne quandam virgatam terre in Hammden cum suis pertinenciis et cum haya et Leverich Rudying et illud assartum quod Siwardus sutor et Alricus Bereleg fecerunt et illud assartum quod Edrich Roculf fecit et illud assartum quod Edrich Ravell fecit et omnes terras de Bromhale quas prius concessimus et per cartas nostras confirmavimus videlicet ab assarto Ravekel usque ad rivulum currentem de Watlinge Streete usque ad villam de Horsebrok habenda et tenenda predicto Radulpho et heredibus suis libere quiete bene et in pace in perpetuum cum husbote et haybote ad libitum in bosco nostro tacfre et in molendino nostro tolfre per dominium nostrum et cum omnibus aliis libertatibus suis sicut carte et munimenta de predicto tenemento a nobis prius eidem confecta testantur reddendo inde singulis annis quatuor solidos ad luminare capitalis altaris ecclesie Lych ad festum sancti Michaelis pro omnimodis servitiis exactionibus sectis curiarum et appenditiis et universis secularibus ita quod nichil nobis inde remaneat et si quis ausu ternerario istius concessionis et precipue quiete clamationis auctoritatem obviare vel illam aliquo modo infringere vel contraire presumpserit Dei omnipotentis et nostri damus maledictionem Testibus abbate Willelmo abbate de Rademora abbate Hengeno de Buldsires Ricardo archidiacono Coventr Rogero archidiacono Salop Odone thesaurario Lych Huberto de Handeschra Henrico de Pipa et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter