Charter Document - 03180071
Charter Number: 03180071
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Proclamation
Date: 1154 - 1159
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Proclamation
Date: 1154 - 1159
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ricardus dei gratia London[iensis] episcopus universis sancte matris [ecclesie] filiis salutem Nover[it universitas vestra nos causam] que vertebatur [inter canonicos de Oseneya et Robertum clericum] de Croccheslega super ecclesia de Haurigia ex mandato domini nostri pape Adriani terminand[am] suscepisse nosque eandem amicabili compositione interveniente hoc modo terminavimus Predictus enim Robertus eandem ecclesiam liberam et quietam in manus nostras refutavit omni iuri quod in ea habebat renuntians Postea vero petitione et interventu nostro dilectus frater noster Wigodus abbas predicte ecclesie de Osen[eia] et canonici qui cum eo cognitioni cause intererant prefatam ecclesiam iam dicto Roberto sub annua pensione vii solidorum in perpetuum concesserunt et nos illi eandem dedimus et eis consentientibus confirmavimus Horum autem septem solidorum dimidiam portionem solvet canonicis prefatus clericus Robertus annuatim in festivitate Paschali alteram in festo sancti Michaelis Hanc quoque conventionem sepedicte ecclesie sine fraude se servaturum in nostri presentia iuravit Robertus Nos itaque eandem conventionem ne in posterum alterutri partium liceat resilire presentis scripti pagina confirmavimus et sigillo nostro communivimus