utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180075

Charter Number: 03180075
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1161 - 1162
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia episcopus Lundon[iensis] abbatibus archidiaconis decanis et omnibus fidelibus nostre sollicitudini obnoxiis salutem Ex summi pastoris pia admonitione obstricti tenemur in celestibus thesauros recondere quia nec vetustatis incommoda sentient et effractorum declinabunt insidias Inde est quod omnes nobis in Cristo devotos pia exortatione et paterno monemus affectu quatinus piissimi regis Anglorum et gloriosissimi confessoris Edwardi corpus elemosinis et devoto visitent obsequio quem summus pontifex Alexander consentiente matre nostra Ro[m]anna ecclesia canonicavit et innumerabilibus exigentibus meritis in cathalogum confessorum sublimavit Eapropter nos confisi de gratuita dei misericordia omnibus sanctissimum confessorem cum elemosinis suis in celebrationibus depositionis et translationis eius et a vigiliis earum in quindecim dies pie visitantibus de iniuncta sibi canonice penitentia xl relaxamus dies et omnium beneficiorum et orationum inperpetuum ecclesie nostre participes constituimus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter