utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180092

Charter Number: 03180092
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1163 - 1187
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[G]ilebertus dei gratia Lundoniensis episcopus dilectis sibi in domino universis sancte matris ecclesie filiis salutem Suscepto mandati apostolico ut causam que inter monachos sancti Augustini Cantuarie et Heltonum filium Ricardi super decimationibus dominii de Ernoldintone et appendociorum eius vertebatur audiremus et eam remoto appellationis obstaculo mediante decideramus partes illico ante nostram presentiam evocavimus et eis diem competentem Lundon[ie] constituimus quibus se nobis exhibentibus iam dicti monachi instrumenta autentica testium etiam ydoneorum copiam producebant quibus se iam dictas decimationes iuste possedisse et per prefatum militem iniuste et absque ordine iudicario spoliatos fuisse constanter asseverabant Miles vero horum que adversus eum dicebantur nichil infitians se parochianum esse ecclesie de Faversham seque etiam iam dictas decimationes prefate ecclesie cum sexdecim acris de dominio suo de Sceldrichesham concessisse et ea sibi carta sua confirmasse asserebat Nos igitur probationem eorum suscipientis iam dictis monachis memoratarum decimationum possessionem adiudicavimus et ne in posterum cuiusquam machinatione vel versutia turbari possit presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione ea qua in hoc negotio functi sumus auctoritate communire et confirmare curavimus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter