utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180119

Charter Number: 03180119
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilebertus Dei gracia Londoniensis episcopus dilectis sibi in Domino archidiaconis decanis et omnibus qui in epischopatu Lo[n]d[onie]nsi consistunt ecclesiarum prelatis salutem gratiam et benedicionem Officii nostri nos ammonet et hortatur auctoritas ut beneficia que in nostra diocesi fidelium devotio pauperibus Christi in caritate contulit aut collatura est in posterum ipsis confirmare et perpetua stabilitate communire curemus Proinde ecclesiam de Standuna cum pertinentiis suis et ecclesiam de Chingesberia cum suis itidem pertinentiis et ecclesiam de Chauria cum omnibus ad ipsam pertinentibus quas earundem fundatores et advocati ecclesiarum sicut ex autenticis eorum scriptis agnovimus Deo et sancto Iohanni et fratribus Hospitalis Ierusalem pro sua et suorum salute in perpetuam destinarunt elemosinam concessa nobis a Domino episcopali auctoritate memoratis fratribus Hospitalis concedimus et sub huius scripti testimonio in perpetuum confirmamus His testibus Hugone decano sancti Pauli Roberto archidiacono Oxenefordie Ricardo archidiacono Colecestrie magistro Nicholao magistro Waltero Willelmo de Norhala canonicis sancti Pauli Willelmo de Piro Henrico pictore Roberto Huscharl Roberto de Fuleham Alfredo Bechet Willelmo de Ver et ceteris Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter