utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180122

Charter Number: 03180122
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gillebertus Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus [] Ad universitatis vestre volumus devenire notitiam cartas nobilis viri Willelmi comitis de Fer[ariis] per dilectum filium nostrum Radulfum de Diva priorem fratrum Hospitalis Ierusalem in Anglia nobis fuisse presentatas ex quarum inspectione manifesto cognovimus memorandum comitem de Ferar divine pietatis intuitu et pro sua suorumque salute Deo et beate Marie sancto Iohanni Baptiste et fratribus Hospitalis Ierusalem in Anglia ecclesias de Turrok et de Stebbyng cum omnibus ad eas pertinentibus simul cum omni iure quod in eis habuerat in puram et perpetuam elemosinam contulisse Cuius nos attendentes devotionem et factam donationem approbantes supradictas ecclesias de Turrok et Stebbyng cum omni integritate iuris quod in eis prescriptus comes habuerat sicut ipsius carte testantur supradictis fratribus Hospitalis Ierusalem auctoritate qua fungimur episcopali concedimus Et ut hec eis facta donatio inperpetuum robur optineat litterarum nostrarum testimonio sigilli nostri munimine ipsis eam confirmavimus Hiis testibus Ricardo magistro scolarum London[ie] []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter