utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180134

Charter Number: 03180134
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1163 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia L[undoniensis] episcopus dilectis sibi in Domino fratribus universis sancte matris ceclesic filiis salutem gratiam et benedictionem Lites amicabili fine sopitas tunc demum plene constat extingui cum pactiones ob pacem inter partes inite et utrimque concesse eorum quorum id de iure firmat auctoritas excipiuntur litteris et sigillis robora[n]tur appositis Unde transactionem inter venerabilem fratrem nostrum R[icardum] Pic[tavensem] archidiaconum et A[lexandrum] clericum de super ecclesia de Mideltona coram nobis initam et utrimque concessam notitie communi presenti scripto delegare curavimus utre divine litis in posterum occasionem inter eos omnem penitus amputemus Alex[ander] itaque qui ad possessionem ecclesie de Midelt[ona] recuperandam auctoritate litterarum domni pape possessorium intendebat intentionem hanc coram nobis omittens ecclesiam ipsam de Midelt[ona] que ad prebendam venerabilis fratris nostri iam dicti archidiaconi quam in ecclesia Lincoln[iensi] habere dinoscitur indubitate pertinet eius se de cetero nomine quindecim marcarum pensione ipsi archidiacono quamdiu prenominate prebende canonicus extiterit annuatim solvenda et suscipere et tenere consensit in presentia nostra tactis iurans evangeliis se nunquam de cetero ipsi archidiacono dum eiusdem erit prebende canonicus super ipsam ecclesiam de Midelt[ona] litem aut fatigationem aut inquietudinem omnino moturum et se pactionem super memorata iam pensione ei et legittime et fideliter observaturum iure tamen si quod ad petendam vel repetendam ipsam [] possidere desierit et ipsum superesse contigerit Quod quia in nostra et in capituli nostri presentia sic gestum est nos cui a domno papa eiusdem cause fuerat delegata cognitio et ratum habuimus et pagine presentis inscriptione et sigilli nostri attestatione roborare curavimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter