utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180199

Charter Number: 03180199
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1172
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus Dei gratia Londoniensis episcopus dilectis sibi in Domino archidiaconis decanis et omnibus qui in episcopatu Lundon[iensi] consistunt ecclesiarum prelatis salutem gratiam et benedictionem Suscepti nos cura commonet et compellit officii ut beneficia que ecclesiis et ecclesiasticis personis in nostra dyocesi religiose contulit fidelium devotio aut collatura est in posterum in specialem Dei et sancte ecclesie protectionem suscipere eisque pro quorum gubernatione et sustentatione pie concessa sunt perpetua stabilitate comunire debeamus Proinde ecclesias de Waledena de Chishella de Haidena de Waltham de Estra de Eieneffeld de Eadelmetona de Mimmes de Norhala de Torleia de Edelhestuna cum capellis terris et decimis et aliis quibuscumque pertinentiis que ad eas vel in presenti pertinent vel in futuro canonice pertinebunt quas quidem monasterio sancti Iacobi de Waledena et monachis ibidem Deo servientibus earundem fundatores et advocati ecclesiarum sicut ex autenticis eorum scriptis cognovimus in perpetuam destinarunt elemosinam ipsis episcopali concedimus et confirmamus auctoritate Quod quia in dubium nolumus aut in irritum de cetero posse revocari universitati vestre presenti scripto id notificare nostrique testimonio sigilli corroborare curavimus Hiis testibus Ricardo archidiacono Colocestr[ie] magistro Waltero de Hardeperier Waltero Map Ricardo de Saresbir[ia] Roberto de Clifford Hugone Lodowico clericis episcopi Philippo decano de Wyches Roberto de Audeberia Gilleberto de Metcing Mauricio de Sabricteswrd Willelmo capellano de Storteford Godardo capellano de Waledena
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter