utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180201

Charter Number: 03180201
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos hec litere pervenerint salutem in Domino Religiosorum non inmerito sunt promovenda vota virorum presertim cum necessitas ipsorum postulationis existit occasio et ut exaudiri debeant suadet pia consona rationi devotio Inde est quod dilectorum filiorum nostrorum prioris et fratrum ecclesie sancti Iacobi de Waled[ena] necessitatem considerantes et in ecclesiis quibusdam de nostra dyocesi precipuam portionem sustentationis sue deputatam esse attendentes piis misericordie stimulis agitati et eorundem commoti querimoniis et precibus ecclesias de Chishell et de Haidena de Estra de Eisenham de Mimmes de Toricia de Norhale et capellam de Eineswrda cum terris et decimis et omnibus suis pertinentiis in quibus personatum habere dinoscuntur post vicariorum qui easdem possident decessum ipsis libere possidendas concessimus et de augenda pensione in quantum pot[u]erint salvis nobis et successoribus nostris et officialibus debitis de eisdem ecclesiis consuetudinibus liberam sibi facultatem indulsimus Quod quia firmum et inconvulsum manere volumus pagine presentis id inscriptione et sigilli nostri appositione communivimus Testibus Radulfo archidiacono Colec[estrie] Rogero de Wygorn[ia] Ricardo de Saresbir[ia] Radulfo de Chilton[a] Ricardo Banastr Radulfo cantore Iohanne Wyteng Waltero elemosinario Reginaldo camerario Rogero hostiario et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter