utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180221

Charter Number: 03180221
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1187
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus Dei gracia Londoniensis episcopus dilectis in Domino filiis archidiaconis decanis et omnibus ecclesiarum personis per episcopatum Londonie constitutis salutem gratiam et benedictionem Ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus nos cartam Galfridi filii Baldewini inspexisse ex cuius tenore manifesto perpendimus ipsum concessisse et confirmasse dilectis filiis nostris monachis de Stokes duas partes decimationum totius dominii sui de terris et de boscis et de omnibus aliis rebus unde decima debet dari tam minutarum quam maiorum de Samford et de Herrefeld in liberam et puram elemosinam perpetuo possidendas Nos autem eandem concessionem sicut memoratis monachis a predicto G[alfrido] facta est ratam habentes gratam et acceptam supramemoratas decimas eisdem habendas et iure perpetuo possidendas auctoritate qua presidemus episcopali concedimus et presentis scripti patrocinio commun[i]v[i]mus Hiis testibus Radulfo archidiacono David capellano et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter