utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180237

Charter Number: 03180237
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus Christi fidelibus ad quorum notitiam littere iste pervenerint eternam in Domino salutem Que locis religiosis et in eisdem devotum Deo famulatum exhibentibus collata sunt beneficia dignum est imperpetuum illesa conservari et ne aliquando qualibet machinantium calliditate valeant immutari ea pontificali confirmari decet auctoritate Quocirca religionem monachorum domus Westm[onasterii] et publice famam assertionis attendentes ipsorumque in quantum possumus de iure indemnitatibus speciali affectione prospicere cupientes quasdam ecclesias suas nostre iurisdictionis ipsis auctoritate qua presumus expressis nominibus duximus confirmandas ecclesiam videlicet sancti Martini de la Cherringe cum pensione viginti solidorum ecclesiam sancti Clementis prope Templum cum pensione quinque solidorum ecclesiam sancti Dunstani cum pensione sexdecim solidorum ecclesiam sancte Brigide cum pensione marce unius ecclesiam sancti Martini de Ludgate cum pensione quindecim solidorum ecclesiam sancti Albani cum pensione marce unius ecclesiam sancte Agnetis cum pensione septem solidorum ecclesiam sancti Clementis in Yande[l]wykistret cum pensione triginta duorum denariorum ecclesiam sancti Iacobi in viniteria cum pensione viginti solidorum ecclesiam sancti Laurentii apud pontem cum pensione viginti solidorum ecclesiam sancti Mathei cum pensione decem solidorum et terram que iuxta eam est et ad eam pertinet que reddit quatuordecim solidos ecclesiam sancte Margarete prope pontem cum pensione decem solidorum medietatem ecclesie sancti Magni martiris prope pontem cum pensione marce unius ecclesiam de Wokendon cum pensione viginti solidorum ecclesiam de Kenleuedene cum pensione centum solidorum ecclesiam de Feringes cum pensione viginti solidorum ecclesiam de Sabrichteswurth ad sacristiam eorum pertinentem cum pensione quindecim librarum ecclesiam de Hendon cum pensione duarum marcarum capellam de Theye cum pensione dimidie marce decimas de Roing ad officium cantoris pertinentes Hec igitur ut perpetua stabilitate gaudeant presentis pagine inscriptione et sigilli nostri testimonio roboramus Hiis testibus magistro Ricardo de Storteford magistro Rogero de Wyrecestre magistro Sampsone G[ileberto] Banastre Nicholao cantore Radulfo de London[ia] Ricardo de Saresb[eria] Ricardo de Berking et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter