utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03180246

Charter Number: 03180246
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1163 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis frater Gilebertus Lundoniensis ecclesie minister salutem in Christo Noverit karitas vestra quod cum causam inter Henricum presbiterum de Hunesword et Radulfum priorem ecclesie Wigorn[ensis] super ecclesia de Bromwich ex delegatione domni pape cognoscendam terminandamque suscepissemus idem Henricus eo quod pro etatis imbecillitate suis non satis commode poterat superesse negotiis dilectum nostrum Nicholaum domni regis capellanum sibi in eadem causa ad agendum sive transigendum procuratorem instituit suamque in iudicio personam sub nostra simul et adverse partis presentia confirmavit Eo igitur procurante negotium cum res ob varias causas in longum fuisset protracta cumque ad ipsius examen ambo adversus priorem Henricus scilicet et Nicholaus forte convenissent memoranda controversia hoc tandem transactione fme conquievit Domnus siquidem prior iam dictam ecclesiam de Bromwich cum omni integritate sua Nicholao quoad viveret habendam et noniine Wigornensis ecclesie de se suisque successoribus tenendam concessit sub annua pensione quinque solidorum ad Pascha solvendorum Nicholaus vero Hugonem sacerdotem qui in eadem ecclesia nomine prioris ante ministraverat accepta ab eo fidelitate in vicariam eiusdem ecclesie sub annua pensione unius marce dimidie ad Pascha et dimidie in kalendis Augusti persolvenda quamdiu fideliter servierit admisit et sub hoc tenore presente et assensum prebente domno litis Henrico ab institute prorsus lite recessit eo etiam pactis adiecto quod nunquam in vita Nicholai aut ipse Nicholaus aut Henricus procurabit quominus sepedicta ecclesia de Bromwich ad ecclesiam Wigorn[ensem] ipso Nicholao decedente in eo quo erat statu quando transactum est revertatur ita scilicet ut nullum ecclesie Wigorn[ensi] vel ecclesie de Hunesword ex hac transactione preiudicium generetur Quod quia pleno partium assensu comprobatum et fide hinc inde prestita in manu nostra prorsus confirmatum est ne in dubium possit aut in irritum de cetero revocari presenti scripto universitati vestre notificare et ea qua fungimur auctoritate confirmare curavimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter