utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03181182

Charter Number: 03181182
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1145 - 1153
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Wigod[o] priori sancte Marie de Oseneia salutem et apostolicam [benedictionem] Sicut officii nostri consideratione astringimur ea [que in] controversiam dedueuntur rationabili fine d[ecidere] ita nimirum ordo rationis expostulat [que rationa]biliter fuerint decisa firmare et ne in [dubium] recidivo litigio deducantur sedis [apostolice] munimine stabilire ideoque dilecte [in Domino] fili controversiam que super ecclesiis sancti Georgii et sancte Marie Magdalene inter te et fidium nostrum Robertum [priorem] sancte Frideswide agitabatur nostro iudicio [termi]natam in scripti seriem decrevimus redig[endam] et ne prolatam a nobis super ca se[ntentiam in am]biguitatem posteritas secutura de[ducat eam] auctoritate huius pagine sta[tuimus munien]dam Iam dictus siquidem prior ideo sibi [ius in ecclesia] sancti Georgii vendicabat quoniam W[alterus archidiaconus] quondam Oxenef[ordie] et ecclesie prefate [canonicus postquam] ecclesia sancti Georgii per patronos i[psius et venerabilem] fratrem Robertum Lincolniensem ep[iscopum fuit ecclesie] tue commissa in parte prebend[e sue sub ecclesie nomine edificium] quoddam [erexit quod idem prior] ecclesie sue per ipsum a[rchidiaconum dicebat fuisse colla]tum super ecclesia vero [sancte Marie Magdalene ideo controversiam tibi movebat quoniam bone memorie Robertum quondam Herefordensem episcopum qui causam que super eadem ecclesia inter ipsum priorem et ecclesiam sancti Georgii] olim noscitur agitata susceperat terminandam eam non ex integro definisse sed aliquid questionis in ea reservasse dicebat Nos autem rationibus utriusque partis diligentius auditis et cognitis quoniam prescriptus archidiaconus sicut ex scriptis venerabilium fratrum nostrorum Tiedbaldi Cantuariensis archiepiscopi et apostolice sedis legati et antefati Lincolniensis episcopi evidenter innotuit contra prohibitionem eorum ipsum edificium non tam religiose quam invide inventus est construxisse et quoniam archidiaconi sine coniventia suorum episcoporum ecclesiam alicui concedere de canonum censura non possunt predictum edificium et quicquid per inde iuris prenominatus prior in ecclesia sancti Georgii requirebat ei abiudicavimus [et] te ab illius impetitione de cetero fore censuimus absolutum Super ecclesia vero sancte Marie Magdalene quoniam [pre]scriptus Herefordensis episcopus sicut ex litteris eius manifeste [ap]paruit nichil questionis inventus est in causa quam ut [predictu]m est decidendam susceperat reservasse atque [cum] sepefatus prior litteras in dubium revocaret [tu] eas veras duobus idoneis testibus iuramen[tum pre]stantibus approbasti te ab illius impetitione [absolu]imus et sententiam sepedicti episcopi auctori[tate sed]is apostolice confirmavimus Si quis igitur hanc [diffi]nitionis nostre paginam sciens contra eam [temere] venire temptaverit indignationem omnipoten[tis Dei et] beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se no[verit incu]rsurum Dat Sign[ie] VIII idus Februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter